Hľadaný výraz: Mt 24,45-51; Lk 12,41-46, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 2
45 Quis putas est fidelis servus et prudens, quem constituit dominus supra familiam suam, ut det illis cibum in tempore? 46 Beatus ille servus, quem cum venerit dominus eius, invenerit sic facientem. 47 Amen dico vobis quoniam super omnia bona sua constituet eum. 48 Si autem dixerit malus servus ille in corde suo: “Moram facit dominus meus venire”, 49 et coeperit percutere conservos suos, manducet autem et bibat cum ebriis, 50 veniet dominus servi illius in die, qua non sperat, et in hora, qua ignorat, 51 et dividet eum partemque eius ponet cum hypocritis; illic erit fletus et stridor dentium.

41 Ait autem Petrus: “ Domine, ad nos dicis hanc parabolam an et ad omnes? ”. 42 Et dixit Dominus: “ Quis putas est fidelis dispensator et prudens, quem constituet dominus super familiam suam, ut det illis in tempore tritici mensuram? 43 Beatus ille servus, quem, cum venerit dominus eius, invenerit ita facientem. 44 Vere dico vobis: Supra omnia, quae possidet, constituet illum. 45 Quod si dixerit servus ille in corde suo: “Moram facit dominus meus venire”, et coeperit percutere pueros et ancillas et edere et bibere et inebriari, 46 veniet dominus servi illius in die, qua non sperat, et hora, qua nescit, et dividet eum partemque eius cum infidelibus ponet.

1

mail   print   facebook   twitter